COPHTHI

COPHTHI
COPHTHI
quasi Incisi, per contemptum a Mahumetanis dicti sunt Christiani Aegyptii seu Monachi aliique religiosae vitae sectatores: adeoque diversi a Coptis, de quibus suô locô. Vide Athanasium Kircherum in Prodromo Copto, c. 1. ut et in voce Aegyptus. Addam saltem Festa Coptitarum seu Aegyptiorum Christianorum, tum maiora tum minora, quae memorantur Scriptori perinsigni Mahumedano Abulaibsan Achmed Calcasendio, in Bibl. Seldeniana MS. p. 523. de quibus is procul dubio ab aliquo illic Christiano edoctus est. Vide Iohann. Seldenum de Synedriis veterum Ebraeorum, l. 3. c. 15. et hîc passim. Series corum ista.
Festa Coptitarum, seu Aegyptiorum.
Maiora VII.
I. Annuntiatio die 29. mensis Aegyptiaci Barmanath, cui martii Iuliani 25. respondet. II. Olivae seu Olivarum, die Solis postremô ieiunii ipsorum seu Quadragesimae: cui Dominica in Palmis respondet. III. Pascha. IV. Feria quinta Quadraginta, seu Festum Ascensionis: quadragesimâ die a Festo Ascensionis. V. Festum Quinque, scil. dierum decadum, seu Pentecoste; incidit in diem 26. Baschunes; i. e. 21. Maii Iuliani. VI. Nativitas Domini, in diem 29. Chiak, qui dies est 25. Decembris Iuliani. VII. Immersio, i. e. Baptismus Domini; assignatur diei undecimo mensis Tuba Coptitarum, qui est ipse Ianuarii Iuliani dies sextus.
Minora itidem VII.
I. Circumcisio Domini: die 6. Beuna, qui est Maii Iuliani 31. Nisi, pro Beuna, legendum Tuba. II. Quadragesima, incidit in diem 8. Muse mensis Aegypt. qui Augusti Iuliani primo respondet. III. Feria quinta confoederationis seu testimonii mutui Discipulorum, quando Dominus pedes eorum lavabat, triduô ante Pascha. IV. Sabbatum Luminis, Sabbatum Sanctum et Sabbatum Paschatis dici solitum, in quo cerei Paschales benedicti. V. Festum Claudens seu Terminans, est octiduô post Pascha. VI. Festum Transfigurationis Domini, die mensis Mesure 13. Augusti Iul. 6. quô Graeci et Occidentales illud recolunt. VII. Festum Crucis incidit in diem 17. mensis Thoth seu Septembris 14. quô Exaltatio Crucis per Ecclesiam celebratur utramque, etiam Antiochenam. Addit ibidem Calcascendius complura alia sed breviuscule festa ac sollennitates illic Christianorum, quas quô pactô enumeret in mensibus Aegyptiorum, vide apud Seldenum ubi supra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”